Connect with us

Bíblia NVLA

Isaías 17

1 Oraculum Damasci. Ecce Damascus desinet esse civitaset erit sicut acervus ruinarum.

2 Derelictae civitates Aroer gregibus erunt;et requiescent ibi, et non erit qui exterreat.

3 Et auferetur munimentum ab Ephraimet regnum a Damasco,et reliquiae Syriae sicut gloria filiorum Israel erunt,dicit Dominus exercituum.

4 Et erit in die illa: attenuabitur gloria Iacob,et pinguedo carnis eius marcescet;

5 et erit, sicut cum messor arripit culmos,et brachium eius spicas legit;et erit, sicut cum quis quaerit spicas in valle Raphaim.

6 Et relinquetur in eo racemus,et sicut cum excutitur olea:duae vel tres olivae in summitate ramisive quattuor aut quinque in cacuminibus arboris fructiferae ",dicit Dominus Deus Israel.

7 In die illa attendet homo ad factorem suum,et oculi eius ad Sanctum Israel respicient;

8 et non attendet ad altaria,quae fecerunt manus eius,et quae operati sunt digiti eius;non respiciet lucos et thymiateria.

9 In die illa erunt civitates fortitudinis eius derelictae,sicut civitates, quas dereliquerunt Hevaei et Amorraeia facie filiorum Israel;et erit desolatio,

10 quia oblita es Dei salutis tuaeet petrae fortitudinis tuae non es recordata:propterea plantabis plantationes iucundaset germen alienum seminabis.

11 In ipso die plantationis tuae saepies easet mane semen tuum florere facies;evanescet messis in die penuriae,et dolor insanabilis erit.

12 Heu!, strepitus populorum multorum;strepunt quasi strepitu maris,et tumultus turbarumquasi sonitu aquarum sonabunt.

13 Sonabunt populi sicut sonitus aquarum inundantium,et increpabit eum, et fugiet procul;et rapietur sicut pulvis montium a facie ventiet sicut turbo coram tempestate.

14 In tempore vespere, et ecce turbatio,ante matutinum non subsistet:haec est pars eorum, qui vastaverunt nos,et sors diripientium nos.

Continuar Lendo