Connect with us

Bíblia NVLA

Isaías 2

1 Verbum, quod vidit Isaias filius Amos super Iudam et Ieru salem.

2 Et erit in novissimis diebuspraeparatus mons domus Domini in vertice montium,et elevabitur super colles;et fluent ad eum omnes gentes.

3 Et ibunt populi multi et dicent: Venite, et ascendamus ad montem Domini,ad domum Dei Iacob,ut doceat nos vias suas,et ambulemus in semitis eius ";quia de Sion exibit lex,et verbum Domini de Ierusalem.

4 Et iudicabit genteset arguet populos multos;et conflabunt gladios suos in vomereset lanceas suas in falces;non levabit gens contra gentem gladium,nec exercebuntur ultra ad proelium.

5 Domus Iacob, venite,et ambulemus in lumine Domini.

6 Proiecisti enim populum tuum, domum Iacob,quia repleti sunt hariolis orientalibuset augures habuerunt ut Philisthimet manus alienis porrigunt.

7 Repleta est terra eius argento et auro,et non est finis thesaurorum eius;

8 et repleta est terra eius equis,et innumerabiles quadrigae eius;et repleta est terra eius idolis:opus manuum suarum adoraverunt,quod fecerunt digiti eorum.

9 Et incurvavit se homo,et humiliatus est vir:ne dimittas eis.

10 Ingredere in petram, abscondere in pulverea facie timoris Domini et a gloria maiestatis eius.

11 Oculi sublimes hominis humiliabuntur,et incurvabitur altitudo virorum;exaltabitur autem Dominus solus in die illa.

12 Quia dies Domini exercituumsuper omnem superbum et excelsumet super omnem arrogantem, et humiliabitur;

13 et super omnes cedros Libani sublimes et erectaset super omnes quercus Basan

14 et super omnes montes excelsoset super omnes colles elevatos

15 et super omnem turrim excelsamet super omnem murum munitum

16 et super omnes naves Tharsiset super omnia navigia pulchra.

17 Et incurvabitur sublimitas hominum,et humiliabitur altitudo virorum;et elevabitur Dominus solus in die illa,

18 et idola penitus conterentur.

19 Et introibunt in speluncas petrarumet in voragines terraea facie formidinis Domini et a gloria maiestatis eius,cum surrexerit percutere terram.

20 In die illa proiciet homo idola sua argentea et simulacra sua aurea, quae fecerat sibi, ut adoraret, ad talpas et vespertiliones.

21 Et ingredietur scissuras petrarum et cavernas saxorum a facie formidinis Domini et a gloria maiestatis eius, cum surrexerit percutere terram.

22 Quiescite ergo ab homine, cuius spiritus in naribus eius. Quanti enim aestimabitur ipse?

Continuar Lendo