Connect with us

Bíblia NVLA

Isaías 38

1 In diebus illis aegrotavit Ezechias usque ad mortem. Et introivit ad eum Isaias filius Amos propheta et dixit ei: " Haec dicit Dominus: Dispone domui tuae, quia morieris tu et non vives".

2 Et convertit Ezechias faciem suam ad parietem et oravit ad Dominum

3 et dixit: " Obsecro, Domine; memento, quaeso, quomodo ambulaverim coram te in veritate et in corde perfecto et, quod bonum est in oculis tuis, fecerim ". Et flevit Ezechias fletu magno.

4 Et factum est verbum Domini ad Isaiam dicens:

5 " Vade et dic Ezechiae: "Haec dicit Dominus, Deus David patris tui: Audivi orationem tuam, vidi lacrimas tuas; ecce ego adiciam super dies tuos quindecim annos

6 et de manu regis Assyriorum eruam te et civitatem istam et protegam hanc civitatem".

7 Hoc autem tibi erit signum a Domino quia faciet Dominus verbum hoc, quod locutus est:

8 Ecce ego reverti faciam umbram graduum, per quos descenderat in horologio Achaz in sole retrorsum decem gradibus ". Et reversus est sol decem gradibus per gradus, quos descenderat.

9 Scriptura Ezechiae regis Iudae, cum aegrotasset et convaluisset de infirmitate sua:

10 " Ego dixi: In dimidio dierum meorumvadam ad portas inferi;quaesivi residuum annorum meorum.

11 Dixi: Non videbo Dominum Deum in terra viventium,non aspiciam hominem ultrainter habitatores orbis.

12 Habitaculum meum ablatum est et abductum longe a mequasi tabernaculum pastorum;convolvit sicut textor vitam meam;de stamine succidit me.De mane usque ad vesperam confecisti me.

13 Prostratus sum usque ad mane,quasi leo sic conterit omnia ossa mea;de mane usque ad vesperam confecisti me.

14 Sicut pullus hirundinis, sic mussitabo,meditabor ut columba;attenuati sunt oculi meisuspicientes in excelsum.Domine, vim patior,sponde pro me.

15 Quid dicam, aut quid respondebit mihi?Ipse fecit!Incedam per omnes annos meosin amaritudine animae meae.

16 Domine, in te sperat cor meum;vivat spiritus meus,sana me et vivifica me;

17 ecce in pacem versa est amaritudo mea.Tu autem eruisti animam meama fovea consumptionis,proiecisti enim post tergum tuumomnia peccata mea.

18 Quia non infernus confitebitur tibi,neque mors laudabit te;non exspectabunt, qui descendunt in lacum,veritatem tuam.

19 Vivens, vivens ipse confitebitur tibi,sicut et ego hodie;pater filiis notam faciet veritatem tuam.

20 Domine, salvum me fac,et ad sonum citharae cantabimuscunctis diebus vitae nostraein domo Domini ".

21 Et iussit Isaias, ut tollerent massam de ficis et cataplasmarent super vulnus, et sanaretur.

22 Et dixit Ezechias: " Quod erit signum quia ascendam in domum Domini?".

Continuar Lendo