Connect with us

Bíblia NVLA

Isaías 40

1 Consolamini, consolamini populum meum,dicit Deus vester.

2 Loquimini ad cor Ierusalemet clamate ad eam,quoniam completa est militia eius,expiata est iniquitas illius;suscepit de manu Dominiduplicia pro omnibus peccatis suis.

3 Vox clamantis: In deserto parate viam Domini,rectas facite in solitudinesemitas Dei nostri.

4 Omnis vallis exaltetur,et omnis mons et collis humilietur;et fiant prava in directa,et aspera in plana:

5 et revelabitur gloria Domini,et videbit omnis caro pariterquod os Domini locutum est ".

6 Vox dicentis: " Clama! ".Et dixi: " Quid clamabo? ".Omnis caro fenum,et omnis gloria eius quasi flos agri;

7 exsiccatum est fenum, et cecidit flos,quia spiritus Domini sufflavit in eo. Vere fenum est populus.

8 Exsiccatum est fenum, et cecidit flos;verbum autem Dei nostri manet in aeternum.

9 Super montem excelsum ascende,tu, quae evangelizas Sion;exalta in fortitudine vocem tuam,quae evangelizas Ierusalem;exalta, noli timere;dic civitatibus Iudae: Ecce Deus vester,

10 ecce Dominus Deus in virtute venit,et brachium eius dominatur:ecce merces eius cum eo,et praemium illius coram illo.

11 Sicut pastor gregem suum pascit,in brachio suo congregat agnoset in sinu suo levat;fetas ipse portat ".

12 Quis mensus est pugillo aquaset caelos palmo disposuit,modio continuit pulverem terraeet libravit in pondere monteset colles in statera?

13 Quis direxit spiritum Domini?Aut quis consilium suumostendit illi?

14 Cum quo iniit consilium, et instruxit eumet docuit eum semitam iustitiaeet erudivit eum scientiamet viam prudentiae ostendit illi?

15 Ecce gentes quasi stilla situlaeet quasi momentum pulveris in statera reputantur;ecce insulae quasi pulvis exiguus.

16 Et Libanus non sufficiet ad succendendum,et animalia eius non sufficient ad holocaustum.

17 Omnes gentes, quasi non sint, coram eo;quasi nihilum et inane reputantur ab eo.

18 Cui ergo similem facitis Deum?Aut quam imaginem ponitis ei?

19 Sculptile conflat faber,et aurifex auro figurat illud,et laminis argenteis argentarius.

20 Nimis pauper, ut offerat lignum imputribile:exquirit sibi sapientem artificem,ut statuat simulacrum,quod non moveatur.

21 Numquid non scitis? Numquid non audistis?Numquid non annuntiatum est vobis ab initio?Numquid non intellexistis fundamenta terrae?

22 Qui sedet super gyrum terrae,et habitatores eius sunt quasi locustae;qui extendit sicut velum caeloset expandit eos sicut tabernaculum ad inhabitandum;

23 qui redigit in nihilum principes,iudices terrae velut inane facit.

24 Et quidem neque plantatus neque satusneque radicatus in terra truncus eorum;repente flavit in eos, et aruerunt,et turbo quasi stipulam aufert eos.

25 " Et cui assimilabitis me,quasi aequalis ei sim ego? ",dicit Sanctus.

26 Levate in excelsum oculos vestroset videte: Quis creavit haec?Qui educit in numero militiam eorumet omnes ex nomine vocat;prae multitudine fortitudinis et roboris virtutisque eiusneque unum deest.

27 Quare dicis, Iacob,et loqueris, Israel: Abscondita est via mea a Domino,et a Deo meo iudicium meum transit? ".

28 Numquid nescis? Aut non audisti?Deus sempiternus Dominus,qui creavit terminos terrae;non deficiet neque laborabit,nec est investigatio sapientiae eius.

29 Qui dat lasso virtutemet invalido robur multiplicat.

30 Deficient pueri et laborabunt,et iuvenes lapsu labentur;

31 qui autem sperant in Domino,mutabunt fortitudinem,assument pennas sicut aquilae,current et non laborabunt,ambulabunt et non deficient.

Continuar Lendo