Connect with us

Bíblia NVLA

Isaías 48

1 Audite hoc, domus Iacob,qui vocamini nomine Israelet de aquis Iudae existis,qui iuratis in nomine Dominiet Deum Israel invocatisnon in veritate neque in iustitia.

2 De civitate enim sancta vocati suntet super Deum Israel constabiliti sunt;Dominus exercituum nomen eius.

3 Priora ex tunc annuntiavi,et ex ore meo exierunt,et audita feci ea;repente operatus sum, et venerunt.

4 Scivi enim quia durus es tu,et nervus ferreus cervix tua,et frons tua aerea.

5 Praedixi tibi ex tunc;antequam venirent, indicavi tibi,ne forte diceres: "Idolum meum operatum est haec,et sculptile meum et conflatile mandaverunt ista ".

6 Quae audisti, vide omnia;vos autem num annuntiabitis?Audita facio tibi nova ex nuncet occulta, quae nescis.

7 Nunc creata sunt et non ex tunc,et ante eorum diem, et non audisti ea,ne forte diceres: "Ecce ego cognovi ea ".

8 Neque audisti neque cognovisti,neque ex tunc aperta est auris tua;scio enim quia praevaricans praevaricariset transgressor ex utero vocaris.

9 Propter nomen meum longe faciam furorem meumet propter laudem meam infrenabo me super te,ne perdam te.

10 Ecce excoxi te, sed non quasi argentum;probavi te in camino paupertatis.

11 Propter me, propter me faciam,ut non blasphemer;et gloriam meam alteri non dabo.

12 Audi me, Iacob,et Israel, quem ego vocavi;ego, ego primuset ego novissimus.

13 Manus mea fundavit terram,et dextera mea expandit caelos;ego voco eos, et stant simul.

14 Congregamini, omnes vos, et audite:Quis de eis annuntiavit haec?Dominus dilexit eum;faciet voluntatem suam in Babyloneet brachium suum in Chaldaeis.

15 Ego, ego locutus sum et vocavi eum;adduxi eum, et prospera fuit via eius.

16 Accedite ad me et audite hoc:Non a principio in abscondito locutus sum;ex tempore, antequam fieret, ibi eram;et nunc Dominus Deus misit me cum spiritu suo.

17 Haec dicit Dominus,redemptor tuus, Sanctus Israel:Ego Dominus Deus tuus docens te utilia,gubernans te in via, qua ambulas.

18 Utinam attendisses mandata mea!Facta fuisset sicut flumen pax tua,et iustitia tua sicut gurgites maris;

19 et fuisset quasi arena semen tuum,et stirps uteri tui ut lapilli eius;non interisset et non fuisset attritumnomen eius a facie mea.

20 Egredimini de Babylone, fugite a Chaldaeis,in voce exsultationis annuntiate;auditum facite hoc, efferte illud usque ad extrema terrae,dicite: " Redemit Dominus servum suum Iacob ".

21 Non sitierunt, cum per desertum duceret eos;aquam de petra produxit eiset scidit petram, et fluxerunt aquae.

22 Non est pax impiis, dicit Dominus.

Continuar Lendo