Connect with us

Bíblia NVLA

Jeremias 9

1 Quis dabit mihi in solitudine deversorium viatorum,et de relinquam populum meum et recedam ab eis?Quia omnes adulteri sunt,coetus praevaricatorum.

2 " Et tenderunt linguam suam quasi arcum;mendacium, et non veritas, invaluit in terra,quia de malo ad malum egressi suntet me non cognoverunt,dicit Dominus.

3 Unusquisque se a proximo suo custodiatet in omni fratre suo non habeat fiduciam,quia omnis frater supplantat,et omnis amicus fraudulenter incedit,

4 et vir fratrem suum decipit,et veritatem non loquuntur;docuerunt enim linguam suam loqui mendacium,inique egerunt, noluerunt converti.

5 Iniuria super iniuriam,dolus super dolum.Renuerunt scire me ",dicit Dominus.

6 Propterea haec dicit Dominus exercituum: Ecce ego conflabo et probabo eos;quid enim aliud faciam filiae populi mei?

7 Sagitta vulnerans lingua eorum;dolum locuta est in ore suo:pacem cum amico suo loquituret occulte ponit ei insidias.

8 Numquid super his non visitabo eos,dicit Dominus,aut in gente huiusmodinon ulciscetur anima mea? ".

9 Super montes assumam fletum ac lamentumet super pascua deserti planctum,quoniam incensa sunt,eo quod non sit vir pertransiens,et non audiunt vocem gregis;a volucre caeli usque ad pecoratransmigraverunt, recesserunt.

10 " Et dabo Ierusalem in acervos arenaeet cubilia thoum,et civitates Iudae dabo in desolationem,eo quod non sit habitator ".

11 Quis est vir sapiens, qui intellegat hoc,et ad quem verbum oris Domini fiat,ut annuntiet istud:Quare perierit terra,exusta sit quasi desertum,eo quod non sit qui pertranseat?

12 Et dixit Dominus: " Quia dereliquerunt legem meam, quam dedi eis, et non audierunt vocem meam et non ambulaverunt in ea;

13 et abierunt post pravitatem cordis sui et post Baalim, quos didicerunt a patribus suis ".

14 Idcirco haec dicit Dominus exercituum, Deus Israel: " Ecce ego cibabo populum istum absinthio et potum dabo eis aquam fellis;

15 et dispergam eos in gentibus, quas non noverunt ipsi et patres eorum, et mittam post eos gladium, donec consumantur.

16 Haec dicit Dominus exercituum:Attendite et vocate lamentatrices, et veniant;et ad eas, quae sapientes sunt, mittite, et properent! ".

17 Festinentet assumant super nos lamentum:deducant oculi nostri lacrimas,et palpebrae nostrae defluant aquis.

18 Quia vox lamentationis audita est de Sion: Quomodo vastati sumus et confusi vehementer,quia dereliquimus terram,quoniam deiecta sunt tabernacula nostra ".

19 Audite ergo, mulieres, verbum Domini;et assumant aures vestrae sermonem oris eius,et docete filias vestras lamentum,et unaquaeque proximam suam planctum.

20 Quia ascendit mors per fenestras nostras,ingressa est domos nostras,disperdere parvulos deforis,iuvenes de plateis.

21 Loquere. Haec dicit Dominus: Et cadet morticinum hominisquasi stercus super faciem regioniset quasi manipulus post tergum metentis,et non est qui colligat ".

22 Haec dicit Dominus: Non glorietur sapiens in sapientia sua,et non glorietur fortis in fortitudine sua,et non glorietur dives in divitiis suis;

23 sed in hoc glorietur, qui gloriatur:scire et nosse me,quia ego sum Dominus, qui facio misericordiamet iudicium et iustitiam in terra;haec enim placent mihi,ait Dominus.

24 Ecce dies veniunt, dicit Dominus, et visitabo super omnem, qui circumcisum habet praeputium,

25 super Aegyptum et super Iudam et super Edom et super filios Ammon et super Moab et super omnes, qui attonsi sunt in comam, habitantes in deserto, quia omnes gentes habent praeputium, omnis autem domus Israel incircumcisi sunt corde ".

Continuar Lendo