Connect with us

Bíblia NVLA

Jó 3

1 Post haec aperuit Iob os suum et maledixit diei suo

2 et locutus est:

3 " Pereat dies, in qua natus sum,et nox, in qua dictum est: "Conceptus est homo".

4 Dies ille vertatur in tenebras;non requirat eum Deus desuper,et non illustretur lumine.

5 Obscurent eum tenebrae et umbra mortis;occupet eum caligo,et involvatur amaritudine.

6 Noctem illam tenebrosus turbo possideat;non computetur in diebus anninec numeretur in mensibus.

7 Sit nox illa solitaria nec laude digna;

8 maledicant ei, qui maledicunt diei,qui parati sunt suscitare Leviathan.

9 Obtenebrentur stellae crepusculi eius;exspectet lucem, et non sit,nec videat palpebras aurorae,

10 quia non conclusit ostia ventris, qui portavit me,nec abstulit mala ab oculis meis.

11 Quare non in vulva mortuus sum?Egressus ex utero non statim perii?

12 Quare exceptus genibus?Cur lactatus uberibus?

13 Nunc enim dormiens sileremet somno meo requiescerem

14 cum regibus et consulibus terrae,qui aedificant sibi solitudines,

15 aut cum principibus, qui possident aurumet replent domos suas argento.

16 Aut sicut abortivum absconditum non subsisterem,vel qui concepti non viderunt lucem.

17 Ibi impii cessaverunt a tumultu,et ibi requieverunt fessi robore.

18 Et quondam vincti pariter sine molestianon audierunt vocem exactoris.

19 Parvus et magnus ibi sunt,et servus liber a domino suo.

20 Quare misero data est lux,et vita his, qui in amaritudine animae sunt?

21 Qui exspectant mortem, et non venit,et effodiunt quaerentes illam magis quam thesauros;

22 gaudentque vehementeret laetantur sepulcro.

23 Viro, cuius abscondita est via,et circumdedit eum Deus tenebris.

24 Antequam comedam, suspiro,et quasi inundantes aquae sic rugitus meus.

25 Quia timor, quem timebam, evenit mihi,et, quod verebar, accidit.

26 Non dissimulavi, non silui, non quievi,et venit super me indignatio ".

Continuar Lendo