Connect with us

Bíblia NVLA

Números 8

1 Locutusque est Dominus ad Moysen dicens:

2 " Loquere Aa ron et dices ad eum: Cum posueris lucernas, contra eam partem, quam candelabrum respicit, lucere debebunt septem lucernae ".

3 Fecitque sic Aaron et posuit lucernas super candelabrum, ut praeceperat Dominus Moysi.

4 Haec autem erat factura candelabri: ex auro ductili, tam medius stipes quam flores eius. Iuxta exemplum, quod ostendit Dominus Moysi, ita operatus est candelabrum.

5 Et locutus est Dominus ad Moysen dicens:

6 " Tolle Levitas de medio filiorum Israel et purificabis eos

7 iuxta hunc ritum. Aspergantur aqua lustrationis et radant omnes pilos carnis suae, lavabunt vestimenta sua et mundabunt se.

8 Tollent bovem de armentis et oblationem eius similam oleo conspersam; bovem autem alterum de armento tu accipies pro peccato

9 et applicabis Levitas coram tabernaculo conventus, convocata omni multitudine filiorum Israel.

10 Cumque Levitae fuerint coram Domino, ponent filii Israel manus suas super eos,

11 et agitabit Aaron Levitas munus in conspectu Domini a filiis Israel, ut serviant in ministerio eius.

12 Levitae quoque ponent manus suas super capita boum, e quibus unum facies pro peccato et alterum in holocaustum Domini, ut expies eos.

13 Statuesque Levitas in conspectu Aaron et filiorum eius et agitabis eos Domino

14 ac separabis de medio filiorum Israel, ut sint mei;

15 et postea ingredientur, ut serviant tabernaculo conventus.Sicque purificabis et agitabis eos,

16 quoniam dono donati sunt mihi e medio filiorum Israel; pro primogenitis, quae aperiunt omnem vulvam in Israel, accepi eos.

17 Mea sunt enim omnia primogenita filiorum Israel, tam ex hominibus quam ex iumentis. Ex die, quo percussi omne primogenitum in terra Aegypti, sanctificavi eos mihi.

18 Et tuli Levitas pro cunctis primogenitis filiorum Israel

19 tradidique eos dono Aaron et filiis eius de medio filiorum Israel, ut serviant mihi pro Israel in tabernaculo conventus et expient pro eis, ne sit in populo plaga, si ausi fuerint accedere ad sanctuarium ".

20 Feceruntque Moyses et Aaron et omnis congregatio filiorum Israel super Levitis, quae praeceperat Dominus Moysi.

21 Purificatique sunt et laverunt vestimenta sua, agitavitque eos Aaron in conspectu Domini et expiavit eos, ut purificati

22 ingrederentur ad officia sua in tabernaculo conventus coram Aaron et filiis eius; sicut praeceperat Dominus Moysi de Levitis, ita factum est.

23 Locutusque est Dominus ad Moysen dicens:

24 " Haec est lex Levitarum: a viginti quinque annis et supra ingredientur, ut ministrent in tabernaculo conventus;

25 cumque quinquagesimum annum aetatis impleverint, servire cessabunt

26 eruntque ministri fratrum suorum in tabernaculo conventus, ut custodiant, quae sibi fuerint commendata; opera autem ipsa non faciant. Sic dispones Levitis in custodiis suis ".

Continuar Lendo