Connect with us

Bíblia NVLA

Oséias 1

1 Verbum Domini, quod factum est ad Osee filium Beeri in die bus Oziae, Ioatham, Achaz, Ezechiae regum Iudae, et in diebus Ieroboam filii Ioas regis Israel.

2 Principium verbi Domini per Osee. Dixit Dominus ad Osee: Vade, sume tibi mulierem fornicationumet filios fornicationum,quia fornicans fornicatur terra a Domino ".

3 Et abiit et accepit Gomer filiam Debelaim, quae concepit et peperit ei filium.

4 Et dixit Dominus ad eum: " Voca nomen eius 'Iezrahel', quoniam adhuc modicum et visitabo sanguinem Iezrahel super domum Iehu et cessare faciam regnum domus Israel;

5 et in illa die conteram arcum Israel in valle Iezrahel ".

6 Et concepit adhuc et peperit filiam; et dixit ei: " Voca nomen eius Absque misericordia", quia non addam ultra misereri domui Israel, ut ignoscam eis.

7 Et domui Iudae miserebor et salvabo eos in Domino Deo suo et non salvabo eos in arcu et gladio et in bello et in equis et in equitibus ".

8 Et ablactavit eam, quae erat 'Absque misericordia', et concepit et peperit filium.

9 Et dixit: " Voca nomen eius 'Non populus meus', quia vos non populus meus, et ego 'Non sum' vobis.

Continuar Lendo