Connect with us

Bíblia NVLA

Oséias 11

1 Cum puer esset Israel, dilexi eumet ex Aegypto vocavi filium meum.

2 Quanto magis vocabam eos,tanto recesserunt a facie mea;ipsi Baalim immolabantet simulacris sacrificabant.

3 Et ego dirigebam gressus Ephraim,portabam eos in brachiis meis,et nescierunt quod curarem eos.

4 In funiculis humanitatis trahebam eos,in vinculis caritatis;et fui eis, quasi qui elevant infantem ad maxillas suas,et declinavi ad eum, ut vesceretur.

5 Revertetur in terram Aegypti,et Assur ipse rex eius,quoniam noluerunt converti.

6 Saeviet gladius in civitatibus eiuset consumet garrulos eiuset comedet eos propter consilia eorum.

7 Populus meus pendet ad praevaricandum contra me;vocant eum ad altum, sed simul non erigunt eum.

8 Quomodo dabo te, Ephraim,tradam te, Israel?Quomodo dabo te sicut Adama,ponam te ut Seboim?Convertitur in me cor meum,simul exardescit miseratio mea.

9 Non faciam furorem irae meae,non convertar, ut disperdam Ephraim,quoniam Deus egoet non homo,in medio tui Sanctuset non veniam in terrore.

10 Post Dominum ambulabunt;quasi leo rugiet,quia ipse rugiet,et in tremore accurrent filii ab occidente.

11 Et avolabunt quasi avis ex Aegyptoet quasi columba de terra Assyriae;et collocabo eos in domibus suis,dicit Dominus.

Continuar Lendo