Connect with us

Bíblia NVLA

Oséias 14

1 Poenas solvet Samaria,quoniam rebellavit contra Deum suum:in gladio peribunt,parvuli eorum elidentur,et praegnantes discindentur.

2 Convertere, Israel, ad Dominum Deum tuum,quoniam corruisti in iniquitate tua.

3 Tollite vobiscum verbaet convertimini ad Dominum;dicite ei: " Omnem aufer iniquitatemet accipe bonum,et reddemus fructum labiorum nostrorum.

4 Assyria non salvabit nos;super equum non ascendemusnec vocabimus ultra: "Deos nostros!"opera manuum nostrarum,quia in te misericordiam consequetur pupillus ".

5 " Sanabo praevaricationem eorum,diligam eos spontanee,quia aversus est furor meus ab eis.

6 Ero quasi ros pro Israel;germinabit quasi liliumet mittet radices suas ut Libanus.

7 Expandentur rami eius;et erit quasi oliva gloria eius,et odor eius ut Libani.

8 Convertentur sedentes in umbra mea,colent triticumet germinabunt quasi vinea;memoriale eius sicut vinum Libani.

9 Ephraim, quid ei ultra idola?Ego exaudio et respicio in eum.Ego ut abies virens:ex me fructus tuus invenitur ".

10 Qui sapiens est, intellegat ista;intellegens sciat haec!Quia rectae viae Domini,et iusti ambulabunt in eis;praevaricatores vero corruent in eis.

Continuar Lendo