Connect with us

Bíblia NVLA

Salmos 106

1 ALLELUIA.Confitemini Domino, quoniam bonus,quoniam in saeculum misericordia eius.

2 Quis loquetur potentias Domini,auditas faciet omnes laudes eius?

3 Beati, qui custodiunt iudiciumet faciunt iustitiam in omni tempore.

4 Memento nostri, Domine, in beneplacito populi tui,visita nos in salutari tuo,

5 ut videamus bona electorum tuorum,ut laetemur in laetitia gentis tuae,ut gloriemur cum hereditate tua.

6 Peccavimus cum patribus nostris,iniuste egimus, iniquitatem fecimus.

7 Patres nostri in Aegypto non intellexerunt mirabilia tua,non fuerunt memores multitudinis misericordiarum tuarumet irritaverunt ascendentes in mare, mare Rubrum.

8 Et salvavit eos propter nomen suum,ut notam faceret potentiam suam. –

9 Et increpuit mare Rubrum, et exsiccatum est,et deduxit eos in abyssis sicut in deserto.

10 Et salvavit eos de manu odientiset redemit eos de manu inimici.

11 Et operuit aqua tribulantes eos:unus ex eis non remansit.

12 Et crediderunt verbis eiuset cantaverunt laudem eius.

13 Cito obliti sunt operum eiuset non sustinuerunt consilium eius;

14 et concupierunt concupiscentiam in desertoet tentaverunt Deum in inaquoso.

15 Et dedit eis petitionem ipsorumet misit saturitatem in animas eorum.

16 Et zelati sunt Moysen in castris,Aaron sanctum Domini.

17 Aperta est terra et deglutivit Dathanet operuit super congregationem Abiram.

18 Et exarsit ignis in synagoga eorum,flamma combussit peccatores.

19 Et fecerunt vitulum in Horebet adoraverunt sculptile;

20 et mutaverunt gloriam suamin similitudinem tauri comedentis fenum.

21 Obliti sunt Deum, qui salvavit eos,qui fecit magnalia in Aegypto,

22 mirabilia in terra Cham,terribilia in mari Rubro.

23 Et dixit quia disperderet eos,nisi affuisset Moyses electus eius:stetit in confractione in conspectu eius,ut averteret iram eius, ne destrueret eos.

24 Et pro nihilo habuerunt terram desiderabilem,non crediderunt verbo eius.

25 Et murmuraverunt in tabernaculis suis,non exaudierunt vocem Domini.

26 Et elevavit manum suam super eos,ut prosterneret eos in deserto

27 et ut deiceret semen eorum in nationibuset dispergeret eos in regionibus.

28 Et adhaeserunt Baalphegoret comederunt sacrificia mortuorum;

29 et irritaverunt eum in adinventionibus suis,et irrupit in eos ruina.

30 Et stetit Phinees et fecit iudicium,et cessavit quassatio,

31 et reputatum est ei in iustitiamin generationem et generationem usque in sempiternum.

32 Et irritaverunt eum ad aquas Meriba,et vexatus est Moyses propter eos,

33 quia exacerbaverunt spiritum eius,et temere locutus est in labiis suis.

34 Non disperdiderunt gentes,quas dixit Dominus illis.

35 Et commixti sunt inter genteset didicerunt opera eorum.

36 Et servierunt sculptilibus eorum,et factum est illis in scandalum.

37 Et immolaverunt filios suoset filias suas daemoniis.

38 Et effuderunt sanguinem innocentem,sanguinem filiorum suorum et filiarum suarum,quas sacrificaverunt sculptilibus Chanaan.Et infecta est terra in sanguinibus,

39 et contaminati sunt in operibus suiset fornicati sunt in adinventionibus suis.

40 Et exarsit ira Dominus in populum suumet abominatus est hereditatem suam

41 et tradidit eos in manus gentium,et dominati sunt eorum, qui oderunt eos.

42 Et tribulaverunt eos inimici eorum,et humiliati sunt sub manibus eorum.

43 Saepe liberavit eos;ipsi autem exacerbaverunt eum in consilio suoet corruerunt in iniquitatibus suis.

44 Et vidit tribulationem eorum,cum audivit clamorem eorum. –

45 Et memor fuit testamenti suiet paenituit eum secundum multitudinem misericordiae suae.

46 Et dedit eos in miserationesin conspectu omnium, qui captivos duxerant eos.

47 Salvos nos fac, Domine Deus noster,et congrega nos de nationibus,ut confiteamur nomini sancto tuoet gloriemur in laude tua.

48 Benedictus Dominus, Deus Israel, a saeculo et usque in saeculum.Et dicet omnis populus: "Fiat, fiat".

Continuar Lendo