Connect with us

Bíblia NVLA

Salmos 118

1 ALLELUIA.Confitemini Domino, quoniam bonus,quoniam in saeculum misericordia eius.

2 Dicat nunc Israel, quoniam bonus,quoniam in saeculum misericordia eius.

3 Dicat nunc domus Aaron,quoniam in saeculum misericordia eius.

4 Dicant nunc, qui timent Dominum,quoniam in saeculum misericordia eius.

5 De tribulatione invocavi Dominum,et exaudivit me educens in latitudinem Dominus.

6 Dominus mecum,non timebo, quid faciat mihi homo.

7 Dominus mecum adiutor meus,et ego despiciam inimicos meos.

8 Bonum est confugere ad Dominumquam confidere in homine.

9 Bonum est confugere ad Dominumquam confidere in principibus.

10 Omnes gentes circuierunt me,et in nomine Domini excidi eos.

11 Circumdantes circumdederunt me,et in nomine Domini excidi eos.

12 Circumdederunt me sicut apeset exarserunt sicut ignis in spinis,et in nomine Domini excidi eos.

13 Impellentes impulerunt me, ut caderem,et Dominus adiuvit me.

14 Fortitudo mea et laus mea Dominuset factus est mihi in salutem.

15 Vox iubilationis et salutisin tabernaculis iustorum: Dextera Domini fecit virtutem!

16 Dextera Domini exaltata est;dextera Domini fecit virtutem! ".

17 Non moriar, sed vivamet narrabo opera Domini.

18 Castigans castigavit me Dominuset morti non tradidit me.

19 Aperite mihi portas iustitiae;ingressus in eas confitebor Domino.

20 Haec porta Domini;iusti intrabunt in eam. –

21 Confitebor tibi, quoniam exaudisti meet factus es mihi in salutem.

22 Lapidem quem reprobaverunt aedificantes,hic factus est in caput anguli;

23 a Domino factum est istudet est mirabile in oculis nostris.

24 Haec est dies, quam fecit Dominus:exsultemus et laetemur in ea.

25 O Domine, salvum me fac;o Domine, da prosperitatem!

26 Benedictus, qui venit in nomine Domini.Benedicimus vobis de domo Domini.

27 Deus Dominus et illuxit nobis.Instruite sollemnitatem in ramis condensisusque ad cornua altaris.

28 Deus meus es tu, et confitebor tibi,Deus meus, et exaltabo te.

29 Confitemini Domino, quoniam bonus,quoniam in saeculum misericordia eius.

Continuar Lendo