Connect with us

Bíblia NVLA

Salmos 119

1 ALLELUIA.ALEPH. Beati immaculati in via,qui ambulant in lege Domini.

2 Beati, qui servant testimonia eius,in toto corde exquirunt eum.

3 Non enim operati sunt iniquitatem,in viis eius ambulaverunt.

4 Tu mandastimandata tua custodiri nimis.

5 Utinam dirigantur viae meaead custodiendas iustificationes tuas!

6 Tunc non confundar,cum perspexero in omnibus praeceptis tuis.

7 Confitebor tibi in directione cordis,in eo quod didici iudicia iustitiae tuae.

8 Iustificationes tuas custodiam,non me derelinquas usquequaque.

9 BETH. In quo mundabit adulescentior viam suam?In custodiendo sermones tuos.

10 In toto corde meo exquisivi te;ne errare me facias a praeceptis tuis.

11 In corde meo abscondi eloquia tua,ut non peccem tibi.

12 Benedictus es, Domine;doce me iustificationes tuas.

13 In labiis meisnumeravi omnia iudicia oris tui.

14 In via testimoniorum tuorum delectatus sumsicut in omnibus divitiis.

15 In mandatis tuis exerceboret considerabo vias tuas.

16 In iustificationibus tuis delectabor,non obliviscar sermonem tuum.

17 GHIMEL. Benefac servo tuo, et vivamet custodiam sermonem tuum.

18 Revela oculos meos,et considerabo mirabilia de lege tua.

19 Incola ego sum in terra,non abscondas a me praecepta tua.

20 Defecit anima mea in desiderando iudicia tuain omni tempore.

21 Increpasti superbos;maledicti, qui errant a praeceptis tuis.

22 Aufer a me opprobrium et contemptum,quia testimonia tua servavi.

23 Etsi principes sedent et adversum me loquuntur,servus tamen tuus exercetur in iustificationibus tuis.

24 Nam et testimonia tua delectatio mea,et consilium meum iustificationes tuae.

25 DALETH. Adhaesit pulveri anima mea;vivifica me secundum verbum tuum.

26 Vias meas enuntiavi, et exaudisti me;doce me iustificationes tuas.

27 Viam mandatorum tuorum fac me intellegere,et exercebor in mirabilibus tuis.

28 Lacrimata est anima mea prae maerore;erige me secundum verbum tuum.

29 Viam mendacii averte a meet legem tuam da mihi benigne.

30 Viam veritatis elegi,iudicia tua proposui mihi.

31 Adhaesi testimoniis tuis, Domine;noli me confundere.

32 Viam mandatorum tuorum curram,quia dilatasti cor meum.

33 HE. Legem pone mihi, Domine, viam iustificationum tuarum,et servabo eam semper.

34 Da mihi intellectum, et servabo legem tuamet custodiam illam in toto corde meo.

35 Deduc me in semitam praeceptorum tuorum,quia ipsam volui.

36 Inclina cor meum in testimonia tuaet non in avaritiam.

37 Averte oculos meos, ne videant vanitatem;in via tua vivifica me.

38 Suscita servo tuo eloquium tuum,quod est ad timorem tuum.

39 Amove opprobrium meum, quod suspicatus sum,quia iudicia tua iucunda.

40 Ecce concupivi mandata tua;in iustitia tua vivifica me.

41 VAU. Et veniat super me misericordia tua, Domine,salutare tuum secundum eloquium tuum.

42 Et respondebo exprobrantibus mihi verbum,quia speravi in sermonibus tuis.

43 Et ne auferas de ore meo verbum veritatis usquequaque,quia in iudiciis tuis supersperavi.

44 Et custodiam legem tuam semper,in saeculum et in saeculum saeculi.

45 Et ambulabo in latitudine,quia mandata tua exquisivi.

46 Et loquar de testimoniis tuis in conspectu regumet non confundar.

47 Et delectabor in praeceptis tuis,quae dilexi.

48 Et levabo manus meas ad praecepta tua, quae dilexi;et exercebor in iustificationibus tuis. –

49 ZAIN. Memor esto verbi tui servo tuo,in quo mihi spem dedisti.

50 Hoc me consolatum est in humiliatione mea,quia eloquium tuum vivificavit me.

51 Superbi deriserunt me vehementer;a lege autem tua non declinavi.

52 Memor fui iudiciorum tuorum a saeculo, Domine,et consolatus sum.

53 Indignatio tenuit mepropter peccatores derelinquentes legem tuam.

54 Cantica factae sunt mihi iustificationes tuaein loco peregrinationis meae.

55 Memor fui nocte nominis tui, Domine,et custodiam legem tuam.

56 Hoc factum est mihi,quia mandata tua servavi.

57 HETH. Portio mea Dominus:dixi custodire verba tua.

58 Deprecatus sum faciem tuam in toto corde meo;miserere mei secundum eloquium tuum.

59 Cogitavi vias measet converti pedes meos in testimonia tua.

60 Festinavi et non sum moratus,ut custodiam praecepta tua.

61 Funes peccatorum circumplexi sunt me,et legem tuam non sum oblitus.

62 Media nocte surgebam ad confitendum tibisuper iudicia iustitiae tuae.

63 Particeps ego sum omnium timentium teet custodientium mandata tua.

64 Misericordia tua, Domine, plena est terra;iustificationes tuas doce me.

65 TETH. Bonitatem fecisti cum servo tuo, Domine,secundum verbum tuum.

66 Bonitatem et prudentiam et scientiam doce me,quia praeceptis tuis credidi.

67 Priusquam humiliarer ego erravi;nunc autem eloquium tuum custodiam.

68 Bonus es tu et benefaciens,doce me iustificationes tuas.

69 Excogitaverunt contra me dolosa superbi,ego autem in toto corde meo servabo mandata tua.

70 Incrassatum est sicut adeps cor eorum,ego vero in lege tua delectatus sum.

71 Bonum mihi quia humiliatus sum,ut discam iustificationes tuas.

72 Bonum mihi lex oris tuisuper milia auri et argenti.

73 IOD. Manus tuae fecerunt me et plasmaverunt me;da mihi intellectum, et discam praecepta tua.

74 Qui timent te, videbunt me et laetabuntur,quia in verba tua supersperavi.

75 Cognovi, Domine, quia aequitas iudicia tua,et in veritate humiliasti me.

76 Fiat misericordia tua, ut consoletur me,secundum eloquium tuum servo tuo.

77 Veniant mihi miserationes tuae, et vivam,quia lex tua delectatio mea est.

78 Confundantur superbi, quoniam dolose incurvaverunt me,ego autem exercebor in mandatis tuis.

79 Convertantur mihi timentes te,et qui noverunt testimonia tua.

80 Fiat cor meum immaculatum in iustificationibus tuis,ut non confundar.

81 CAPH. Defecit in salutare tuum anima mea,et in verbum tuum supersperavi.

82 Defecerunt oculi mei in eloquium tuum,dicentes: " Quando consolaberis me? ".

83 Quia factus sum sicut uter in fumo;iustificationes tuas non sum oblitus.

84 Quot sunt dies servi tui?Quando facies de persequentibus me iudicium?

85 Foderunt mihi foveas superbi,qui non sunt secundum legem tuam.

86 Omnia praecepta tua veritas;dolose persecuti sunt me; adiuva me.

87 Paulo minus consummaverunt me in terra,ego autem non dereliqui mandata tua.

88 Secundum misericordiam tuam vivifica me,et custodiam testimonia oris tui. –

89 LAMED. In aeternum, Domine,verbum tuum constitutum est in caelo.

90 In generationem et generationem veritas tua;firmasti terram, et permanet.

91 Secundum iudicia tua permanent hodie,quoniam omnia serviunt tibi.

92 Nisi quod lex tua delectatio mea est,tunc forte periissem in humilia tione mea.

93 In aeternum non obliviscar man data tua,quia in ipsis vivificasti me.

94 Tuus sum ego: salvum me fac,quoniam mandata tua exqui sivi.

95 Me exspectaverunt peccatores, ut perderent me;testimonia tua intellexi.

96 Omni consummationi vidi finem,latum praeceptum tuum nimis.

97 MEM. Quomodo dilexi legem tuam, Domine;tota die meditatio mea est.

98 Super inimicos meos sapientem me fecit praeceptum tuum,quia in aeternum mihi est.

99 Super omnes docentes me prudens factus sum,quia testimonia tua meditatio mea est.

100 Super senes intellexi,quia mandata tua servavi.

101 Ab omni via mala prohibui pedes meos,ut custodiam verba tua.

102 A iudiciis tuis non declinavi,quia tu legem posuisti mihi.

103 Quam dulcia faucibus meis eloquia tua,super mel ori meo.

104 A mandatis tuis intellexi;propterea odivi omnem viam mendacii.

105 NUN. Lucerna pedibus meis verbum tuumet lumen semitis meis.

106 Iuravi et statuicustodire iudicia iustitiae tuae.

107 Humiliatus sum usquequaque, Domine;vivifica me secundum verbum tuum.

108 Voluntaria oris mei beneplacita sint, Domine,et iudicia tua doce me.

109 Anima mea in manibus meis semper,et legem tuam non sum oblitus.

110 Posuerunt peccatores laqueum mihi,et de mandatis tuis non erravi.

111 Hereditas mea testimonia tua in aeternum,quia exsultatio cordis mei sunt.

112 Inclinavi cor meum ad faciendas iustificationes tuasin aeternum, in finem.

113 SAMECH. Duplices corde odio habuiet legem tuam dilexi.

114 Tegmen et scutum meum es tu,et in verbum tuum supersperavi.

115 Declinate a me, maligni,et servabo praecepta Dei mei.

116 Suscipe me secundum eloquium tuum, et vivam;et non confundas me ab exspectatione mea.

117 Sustenta me, et salvus eroet delectabor in iustificationibus tuis semper.

118 Sprevisti omnes discedentes a iustificationibus tuis,quia mendacium cogitatio eorum.

119 Quasi scoriam delesti omnes peccatores terrae;ideo dilexi testimonia tua.

120 Horruit a timore tuo caro mea;a iudiciis enim tuis timui.

121 AIN. Feci iudicium et iustitiam;non tradas me calumniantibus me.

122 Sponde pro servo tuo in bonum;non calumnientur me superbi.

123 Oculi mei defecerunt in desiderio salutaris tuiet eloquii iustitiae tuae.

124 Fac cum servo tuo secundum misericordiam tuamet iustificationes tuas doce me.

125 Servus tuus sum ego;da mihi intellectum, ut sciam testimonia tua.

126 Tempus faciendi Domino;dissipaverunt legem tuam.

127 Ideo dilexi praecepta tuasuper aurum et obryzum.

128 Propterea ad omnia mandata tua dirigebar,omnem viam mendacii odio habui. –

129 PHE. Mirabilia testimonia tua,ideo servavit ea anima mea.

130 Declaratio sermonum tuorum illuminatet intellectum dat parvulis.

131 Os meum aperui et attraxi spiritum,quia praecepta tua desiderabam.

132 Convertere in me et miserere meisecundum iudicium tuum cum diligentibus nomen tuum.

133 Gressus meos dirige secundum eloquium tuum,et non dominetur mei omnis iniquitas.

134 Redime me a calumniis hominum,ut custodiam mandata tua.

135 Faciem tuam illumina super servum tuumet doce me iustificationes tuas.

136 Rivulos aquarum deduxerunt oculi mei,quia non custodierunt legem tuam.

137 SADE. Iustus es, Domine,et rectum iudicium tuum.

138 Mandasti in iustitia testimonia tuaet in veritate nimis.

139 Consumpsit me zelus meus,quia obliti sunt verba tua inimici mei.

140 Ignitum eloquium tuum vehementer,et servus tuus dilexit illud.

141 Adulescentulus sum ego et contemptus;mandata tua non sum oblitus.

142 Iustitia tua iustitia in aeternum,et lex tua veritas.

143 Tribulatio et angustia invenerunt me;praecepta tua delectatio mea est.

144 Iustitia testimonia tua in aeternum;intellectum da mihi, et vivam.

145 COPH. Clamavi in toto corde, exaudi me, Domine;iustificationes tuas servabo.

146 Clamavi ad te, salvum me fac,ut custodiam testimonia tua.

147 Praeveni diluculo et clamavi,in verba tua supersperavi.

148 Praevenerunt oculi mei vigilias,ut meditarer eloquia tua.

149 Vocem meam audi secundum misericordiam tuam, Domine,secundum iudicium tuum vivifica me.

150 Appropinquaverunt persequentes me in malitia,a lege autem tua longe facti sunt.

151 Prope es tu, Domine,et omnia praecepta tua veritas.

152 Ab initio cognovi de testimoniis tuis,quia in aeternum fundasti ea.

153 RES. Vide humiliationem meam et eripe me,quia legem tuam non sum oblitus.

154 Iudica causam meam et redime me;propter eloquium tuum vivifica me.

155 Longe a peccatoribus salus,quia iustificationes tuas non exquisierunt.

156 Misericordiae tuae multae, Domine;secundum iudicia tua vivifica me.

157 Multi, qui persequuntur me et tribulant me;a testimoniis tuis non declinavi.

158 Vidi praevaricantes, et taeduit me,quia eloquia tua non custodierunt.

159 Vide quoniam mandata tua dilexi, Domine;secundum misericordiam tuam vivifica me.

160 Principium verborum tuorum veritas,in aeternum omnia iudicia iustitiae tuae.

161 SIN. Principes persecuti sunt me gratis,et a verbis tuis formidavit cor meum.

162 Laetabor ego super eloquia tua,sicut qui invenit spolia multa.

163 Mendacium odio habui et abominatus sum;legem autem tuam dilexi.

164 Septies in die laudem dixi tibisuper iudicia iustitiae tuae.

165 Pax multa diligentibus legem tuam, et non est illis scandalum.

166 Exspectabam salutare tuum, Domine,et praecepta tua feci.

167 Custodivit anima mea testimonia tua,et dilexi ea vehementer.

168 Servavi mandata tua et testimonia tua,quia omnes viae meae in conspectu tuo.

169 TAU. Appropinquet deprecatio mea in conspectu tuo, Domine;iuxta verbum tuum da mihi intellectum.

170 Intret postulatio mea in conspectu tuo;secundum eloquium tuum libera me.

171 Eructabunt labia mea hymnum,cum docueris me iustificationes tuas.

172 Cantet lingua mea eloquium tuum,quia omnia praecepta tua iustitia.

173 Fiat manus tua, ut adiuvet me,quoniam mandata tua elegi.

174 Concupivi salutare tuum, Domine,et lex tua delectatio mea est.

175 Vivet anima mea et laudabit te,et iudicia tua adiuvabunt me.

176 Erravi sicut ovis, quae periit;quaere servum tuum, quia praecepta tua non sum oblitus.

Continuar Lendo