Connect with us

Bíblia NVLA

Salmos 141

1 PSALMUS. David.Domine, clamavi ad te, ad me festina;intende voci meae, cum clamo ad te.

2 Dirigatur oratio mea sicut incensum in conspectu tuo,elevatio manuum mearum ut sacrificium vespertinum. –

3 Pone, Domine, custodiam ori meoet vigiliam ad ostium labiorum meorum.

4 Non declines cor meum in verbum malitiaead machinandas machinationes in impietatecum hominibus operantibus iniquitatem;et non comedam ex deliciis eorum.

5 Percutiat me iustus in misericordia et increpet me;oleum autem peccatoris non impinguet caput meum,quoniam adhuc et oratio mea in malitiis eorum.

6 Deiecti in manus duras iudicum eorum,audient verba mea, quoniam suavia erant.

7 Sicut frusta dolantis et dirumpentis in terra,dissipata sunt ossa eorum ad fauces inferni.

8 Quia ad te, Domine, Domine, oculi mei;ad te confugi, non effundas animam meam.

9 Custodi me a laqueo, quem statuerunt mihi,et a scandalis operantium iniquitatem.

10 Cadent in retiacula sua peccatores simul,ego autem ultra pertranseam.

Continuar Lendo