Connect with us

Bíblia NVLA

Salmos 147

1 ALLELUIA.Laudate Dominum, quoniam bonum est psallere Deo nostro,quoniam iucundum est celebrare laudem.

2 Aedificans Ierusalem Dominus,dispersos Israelis congregabit.

3 Qui sanat contritos cordeet alligat plagas eorum;

4 qui numerat multitudinem stellarumet omnibus eis nomina vocat.

5 Magnus Dominus noster et magnus virtute,sapientiae eius non est numerus.

6 Sustentat mansuetos Dominus,humilians autem peccatores usque ad terram.

7 Praecinite Domino in confessione,psallite Deo nostro in cithara.

8 Qui operit caelum nubibuset parat terrae pluviam.Qui producit in montibus fenumet herbam servituti hominum.

9 Qui dat iumentis escam ipsorumet pullis corvorum invocantibus eum.

10 Non in fortitudine equi delectatur,nec in tibiis viri beneplacitum est ei.

11 Beneplacitum est Domino super timentes eumet in eis, qui sperant super misericordia eius.

12 Lauda, Ierusalem, Dominum;collauda Deum tuum, Sion.

13 Quoniam confortavit seras portarum tuarum,benedixit filiis tuis in te.

14 Qui ponit fines tuos pacemet adipe frumenti satiat te.

15 Qui emittit eloquium suum terrae,velociter currit verbum eius.

16 Qui dat nivem sicut lanam,pruinam sicut cinerem spargit.

17 Mittit crystallum suam sicut buccellas;ante faciem frigoris eius quis sustinebit?

18 Emittet verbum suum et liquefaciet ea,flabit spiritus eius, et fluent aquae.

19 Qui annuntiat verbum suum Iacob,iustitias et iudicia sua Israel.

20 Non fecit taliter omni nationiet iudicia sua non manifestavit eis. ALLELUIA.

Continuar Lendo