Connect with us

Bíblia NVLA

Salmos 24

1 David. PSALMUS.Domini est terra, et plenitudo eius,orbis terrarum, et qui habitant in eo.

2 Quia ipse super maria fundavit eumet super flumina firmavit eum. –

3 Quis ascendet in montem Domini,aut quis stabit in loco sancto eius?

4 Innocens manibus et mundo corde,qui non levavit ad vana animam suamnec iuravit in dolum.

5 Hic accipiet benedictionem a Dominoet iustificationem a Deo salutari suo.

6 Haec est generatio quaerentium eum,quaerentium faciem Dei Iacob.

7 Attollite, portae, capita vestra,et elevamini, portae aeternales,et introibit rex gloriae.

8 Quis est iste rex gloriae?Dominus fortis et potens,Dominus potens in proelio.

9 Attollite, portae, capita vestra,et elevamini, portae aeternales,et introibit rex gloriae.

10 Quis est iste rex gloriae?Dominus virtutum ipse est rex gloriae.

Continuar Lendo