Connect with us

Bíblia NVLA

Salmos 55

1 Magistro chori. Fidibus. Maskil. David.

2 Auribus percipe, Deus, orationem meamet ne abscondaris a deprecatione mea;

3 intende mihi et exaudi me.Excussus sum in meditatione mea et conturbatus sum

4 a voce inimici et a tribulatione peccatoris.Quoniam devolverunt in me iniquitatemet in ira molesti erant mihi.

5 Cor meum torquetur intra me,et formido mortis cecidit super me.

6 Timor et tremor venerunt super me, et contexit me pavor. –

7 Et dixi: " Quis dabit mihi pennas sicut columbae,et volabo et requiescam?

8 Ecce elongabo fugienset manebo in solitudine.

9 Exspectabo eum, qui salvum me faciata spiritu procellae et tempestate ".

10 Dissipa, Domine, divide linguas eorum,quoniam vidi violentiam et contentionem in civitate.

11 Die ac nocte circumeunt eam super muros eius,

12 iniquitas et labor et insidiae in medio eius;et non defecit de plateis eius fraudulentia et dolus.

13 Quoniam si inimicus meus maledixisset mihi,sustinuissem utique;et si is qui oderat me, super me magnificatus fuisset,abscondissem me forsitan ab eo.

14 Tu vero, homo coaequalis meus,familiaris meus et notus meus,

15 qui simul habuimus dulce consortium:in domo Dei ambulavimus in concursu.

16 Veniat mors super illos,et descendant in infernum viventes,quoniam nequitiae in habitaculis eorum,in medio eorum.

17 Ego autem ad Deum clamabo,et Dominus salvabit me.

18 Vespere et mane et meridie meditabor et ingemiscam,et exaudiet vocem meam.

19 Redimet in pace animam meam ab his, qui impugnant me,quoniam in multis sunt adversum me.

20 Exaudiet Deus et humiliabit illos,qui est ante saecula.Non enim est illis commutatio,et non timuerunt Deum.

21 Extendit manum suam in socios;contaminavit foedus suum.

22 Lene super butyrum est os eius,pugna autem cor illius:molliti sunt sermones eius super oleum,et ipsi sunt gladii destricti. –

23 Iacta super Dominum curam tuam,et ipse te enutriet;non dabit in aeternum fluctuationem iusto.

24 Tu vero, Deus, deduces eos in puteum interitus.Viri sanguinum et dolosi non dimidiabunt dies suos;ego autem sperabo in te, Domine.

Continuar Lendo