Connect with us

Bíblia NVLA

Salmos 62

1 Magistro chori. Secundum Iduthun. PSALMUS. David.

2 In Deo tantum quiesce, anima mea,ab ipso enim salutare meum.

3 Verumtamen ipse refugium meum et salutare meum,praesidium meum; non movebor amplius.

4 Quousque irruitis in hominem, contunditis universi vostamquam parietem inclinatum et maceriam depulsam?

5 Verumtamen de excelso suo cogitaverunt depellere;delectabantur mendacio.Ore suo benedicebant et corde suo maledicebant.

6 In Deo tantum quiesce, anima mea, quoniam ab ipso patientia mea.

7 Verumtamen ipse Deus meus et salutare meum,praesidium meum; non movebor.

8 In Deo salutare meum et gloria mea; Deus fortitudinis meae, et refugium meum in Deo est.

9 Sperate in eo, omnis congregatio populi,effundite coram illo corda vestra;Deus refugium nobis.

10 Verumtamen vanitas filii Adam,mendacium filii hominum.In stateram si conscendant,super fumum leves sunt omnes.

11 Nolite sperare in violentiaet in rapina nolite decipi;divitiae si affluant, nolite cor apponere.

12 Semel locutus est Deus,duo haec audivi:quia potestas Deo est,

13 et tibi, Domine, misericordia;quia tu reddes unicuique iuxta opera sua.

Continuar Lendo