Connect with us

Bíblia NVLA

Salmos 72

1 Salomonis. Deus, iudicium tuum regi daet iustitiam tuam filio regis;

2 iudicet populum tuum in iustitiaet pauperes tuos in iudicio.

3 Afferant montes pacem populo,et colles iustitiam.

4 Iudicabit pauperes populiet salvos faciet filios inopiset humiliabit calumniatorem.

5 Et permanebit cum sole et ante lunamin generatione et generationem.

6 Descendet sicut pluvia in gramen,et sicut imber irrigans terram.

7 Florebit in diebus eius iustitia et abundantia pacis,donec auferatur luna.

8 Et dominabitur a mari usque ad mareet a flumine usque ad terminos orbis terrarum.

9 Coram illo procident incolae deserti,et inimici eius terram lingent.

10 Reges Tharsis et insulae munera offerent,reges Arabum et Saba dona adducent.

11 Et adorabunt eum omnes reges, omnes gentes servient ei.

12 Quia liberabit inopem clamantemet pauperem, cui non erat adiutor.

13 Parcet pauperi et inopiet animas pauperum salvas faciet.

14 Ex oppressione et violentia redimet animas eorum,et pretiosus erit sanguis eorum coram illo. –

15 Et vivet, et dabitur ei de auro Arabiae, et orabunt pro ipso semper; tota die benedicent ei.

16 Et erit ubertas frumenti in terra, in summis montium fluctuabit, sicut Libanus fructus eius;et florebunt de civitate sicut fenum terrae.

17 Sit nomen eius benedictum in saecula,ante solem permanebit nomen eius.Et benedicentur in ipso omnes tribus terrae,omnes gentes magnificabunt eum.

18 Benedictus Dominus Deus, Deus Israel,qui facit mirabilia solus.

19 Et benedictum nomen maiestatis eius in aeternum;et replebitur maiestate eius omnis terra. Fiat, fiat.

Continuar Lendo