Connect with us

Bíblia NVLA

Salmos 85

1 Magistro chori. Filiorum Core. PSALMUS.

2 Complacuisti tibi, Domine, in terra tua,convertisti captivitatem Iacob.

3 Remisisti iniquitatem plebis tuae,operuisti omnia peccata eorum.

4 Contraxisti omnem iram tuam,revertisti a furore indignationis tuae.

5 Converte nos, Deus, salutaris noster,et averte iram tuam a nobis.

6 Numquid in aeternum irasceris nobisaut extendes iram tuam a generatione in generationem?

7 Nonne tu conversus vivificabis nos,et plebs tua laetabitur in te?

8 Ostende nobis, Domine, misericordiam tuamet salutare tuum da nobis.

9 Audiam, quid loquatur Dominus Deus,quoniam loquetur pacem ad plebem suam et sanctos suoset ad eos, qui convertuntur corde.

10 Vere prope timentes eum salutare ipsius,ut inhabitet gloria in terra nostra.

11 Misericordia et veritas obviaverunt sibi,iustitia et pax osculatae sunt.

12 Veritas de terra orta est,et iustitia de caelo prospexit.

13 Etenim Dominus dabit benignitatem,et terra nostra dabit fructum suum.

14 Iustitia ante eum ambulabitet ponet in via gressus suos.

Continuar Lendo