Connect with us

Bíblia NVLA

Salmos 90

1 Precatio. Moysis viri Dei. Domine, refugium factus es nobisa generatione in generationem.

2 Priusquam montes nascerentur, aut gigneretur terra et orbis,a saeculo et usque in saeculum tu es Deus.

3 Reducis hominem in pulverem;et dixisti: " Revertimini, filii hominum ".

4 Quoniam mille anni ante oculos tuostamquam dies hesterna, quae praeteriit,et custodia in nocte.

5 Auferes eos, somnium erunt:

6 mane sicut herba succrescens,mane floret et crescit,vespere decidit et arescit.

7 Quia defecimus in ira tuaet in furore tuo turbati sumus.

8 Posuisti iniquitates nostras in conspectu tuo,occulta nostra in illuminatione vultus tui.

9 Quoniam omnes dies nostri evanuerunt in ira tua,consumpsimus ut suspirium annos nostros.

10 Dies annorum nostrorum sunt septuaginta anniaut in valentibus octoginta anni,et maior pars eorum labor et dolor,quoniam cito transeunt, et avolamus.

11 Quis novit potestatem irae tuaeet secundum timorem tuum indignationem tuam?

12 Dinumerare dies nostros sic doce nos, ut inducamus cor ad sapientiam.

13 Convertere, Domine, usquequo?Et deprecabilis esto super servos tuos.

14 Reple nos mane misericordia tua,et exsultabimus et delectabimur omnibus diebus nostris.

15 Laetifica nos pro diebus, quibus nos humiliasti,pro annis, quibus vidimus mala.

16 Appareat servis tuis opus tuum,et decor tuus filiis eorum.

17 Et sit splendor Domini Dei nostri super nos,et opera manuum nostrarum confirma super noset opus manuum nostrarum confirma.

Continuar Lendo