Connect with us

Bíblia VULGATA

Êxodo 30

1 facies quoque altare in adolendum thymiama de lignis setthim

2 habens cubitum longitudinis et alterum latitudinis id est quadrangulum et duos cubitos in altitudine cornua ex ipso procedent

3 vestiesque illud auro purissimo tam craticulam eius quam parietes per circuitum et cornua faciesque ei coronam aureolam per gyrum

4 et duos anulos aureos sub corona per singula latera ut mittantur in eos vectes et altare portetur

5 ipsos quoque vectes facies de lignis setthim et inaurabis

6 ponesque altare contra velum quod ante arcam pendet testimonii coram propitiatorio quo tegitur testimonium ubi loquar tibi

7 et adolebit incensum super eo Aaron suave fraglans mane quando conponet lucernas incendet illud

8 et quando conlocat eas ad vesperum uret thymiama sempiternum coram Domino in generationes vestras

9 non offeretis super eo thymiama conpositionis alterius nec oblationem et victimam nec liba libabitis

10 et deprecabitur Aaron super cornua eius semel per annum in sanguine quod oblatum est pro peccato et placabit super eo in generationibus vestris sanctum sanctorum erit Domino

11 locutusque est Dominus ad Mosen dicens

12 quando tuleris summam filiorum Israhel iuxta numerum dabunt singuli pretium pro animabus suis Domino et non erit plaga in eis cum fuerint recensiti

13 hoc autem dabit omnis qui transit ad nomen dimidium sicli iuxta mensuram templi siclus viginti obolos habet media pars sicli offeretur Domino

14 qui habetur in numero a viginti annis et supra dabit pretium

15 dives non addet ad medium sicli et pauper nihil minuet

16 susceptamque pecuniam quae conlata est a filiis Israhel trades in usus tabernaculi testimonii ut sit monumentum eorum coram Domino et propitietur animabus illorum

17 locutusque est Dominus ad Mosen dicens

18 facies et labium aeneum cum basi sua ad lavandum ponesque illud inter tabernaculum testimonii et altare et missa aqua

19 lavabunt in eo Aaron et filii eius manus suas ac pedes

20 quando ingressuri sunt tabernaculum testimonii et quando accessuri ad altare ut offerant in eo thymiama Domino

21 ne forte moriantur legitimum sempiternum erit ipsi et semini eius per successiones

22 locutusque est Dominus ad Mosen

23 dicens sume tibi aromata prima et zmyrnae electae quingentos siclos et cinnamomi medium id est ducentos quinquaginta calami similiter ducentos quinquaginta

24 cassiae autem quingentos siclos in pondere sanctuarii olei de olivetis mensuram hin

25 faciesque unctionis oleum sanctum unguentum conpositum opere unguentarii

26 et ungues ex eo tabernaculum testimonii et arcam testamenti

27 mensamque cum vasis suis candelabrum et utensilia eius altaria thymiamatis

28 et holocausti et universam supellectilem quae ad cultum eorum pertinent

29 sanctificabisque omnia et erunt sancta sanctorum qui tetigerit ea sanctificabitur

30 Aaron et filios eius ungues sanctificabisque eos ut sacerdotio fungantur mihi

31 filiis quoque Israhel dices hoc oleum unctionis sanctum erit mihi in generationes vestras

32 caro hominis non unguetur ex eo et iuxta conpositionem eius non facietis aliud quia sanctificatum est et sanctum erit vobis

33 homo quicumque tale conposuerit et dederit ex eo alieno exterminabitur de populo suo

34 dixitque Dominus ad Mosen sume tibi aromata stacten et onycha galbanen boni odoris et tus lucidissimum aequalis ponderis erunt omnia

35 faciesque thymiama conpositum opere unguentarii mixtum diligenter et purum et sanctificatione dignissimum

36 cumque in tenuissimum pulverem universa contuderis pones ex eo coram testimonio tabernaculi in quo loco apparebo tibi sanctum sanctorum erit vobis thymiama

37 talem conpositionem non facietis in usus vestros quia sanctum est Domino

38 homo quicumque fecerit simile ut odore illius perfruatur peribit de populis suis

Continuar Lendo