Connect with us

Bíblia VULGATA

Provérbios 24

1 ne aemuleris viros malos nec desideres esse cum eis

2 quia rapinas meditatur mens eorum et fraudes labia eorum loquuntur

3 sapientia aedificabitur domus et prudentia roborabitur

4 in doctrina replebuntur cellaria universa substantia pretiosa et pulcherrima

5 vir sapiens et fortis est et vir doctus robustus et validus

6 quia cum dispositione initur bellum et erit salus ubi multa consilia sunt

7 excelsa stulto sapientia in porta non aperiet os suum

8 qui cogitat malefacere stultus vocabitur

9 cogitatio stulti peccatum est et abominatio hominum detractor

10 si desperaveris lassus in die angustiae inminuetur fortitudo tua

11 erue eos qui ducuntur ad mortem et qui trahuntur ad interitum liberare ne cesses

12 si dixeris vires non suppetunt qui inspector est cordis ipse intellegit et servatorem animae tuae nihil fallit reddetque homini iuxta opera sua

13 comede fili mi mel quia bonum est et favum dulcissimum gutturi tuo

14 sic et doctrina sapientiae animae tuae quam cum inveneris habebis in novissimis et spes tua non peribit

15 ne insidieris et quaeras impietatem in domo iusti neque vastes requiem eius

16 septies enim cadet iustus et resurget impii autem corruent in malum

17 cum ceciderit inimicus tuus ne gaudeas et in ruina eius ne exultet cor tuum

18 ne forte videat Dominus et displiceat ei et auferat ab eo iram suam

19 ne contendas cum pessimis nec aemuleris impios

20 quoniam non habent futurorum spem mali et lucerna impiorum extinguetur

21 time Dominum fili mi et regem et cum detractoribus non commiscearis

22 quoniam repente consurget perditio eorum et ruinam utriusque quis novit

23 haec quoque sapientibus cognoscere personam in iudicio non est bonum

24 qui dicit impio iustus es maledicent ei populi et detestabuntur eum tribus

25 qui arguunt laudabuntur et super ipsos veniet benedictio

26 labia deosculabitur qui recta verba respondet

27 praepara foris opus tuum et diligenter exerce agrum tuum ut postea aedifices domum tuam

28 ne sis testis frustra contra proximum tuum nec lactes quemquam labiis tuis

29 ne dicas quomodo fecit mihi sic faciam ei reddam unicuique secundum opus suum

30 per agrum hominis pigri transivi et per vineam viri stulti

31 et ecce totum repleverant urticae operuerant superficiem eius spinae et maceria lapidum destructa erat

32 quod cum vidissem posui in corde meo et exemplo didici disciplinam

33 parum inquam dormies modicum dormitabis pauxillum manus conseres ut quiescas

34 et veniet quasi cursor egestas tua et mendicitas quasi vir armatus

Continuar Lendo